Sunday, November 6, 2011

Can anyone translate this into English for me? please and thank you.?

Ubi descendit raeda in fossam, concidunt omnes. Nemo tamen e raeda cadit. Mox cuncti in viam e raeda descendunt, solliciti sed incolumes. Cornelius, quamquam gaudet quod omnes sunt incolumes, raedarium miserum reprehendit. "Age, Syre, Noli cessare! Extrahe statim raedam e fossa!" Syrus igitur equos incitat. Equi raedam strenue trahunt, sed frustra. Raeda in fossa haeret immobilis. Syrus eam movere non potest. "O sceleste!" inquit Cornelius. "Tua culpa raeda est in fossa. Quid tu faciebas ubi cisium appropinquabat? Dormiebasne?" Interpellat tus, "Syrus non dormiebat, sed per viam placide ibat dum appropinquabat cisium. Ego et Marcus spectabamus cisium, quod celerrime appropinquabat. Deinde tabellarius equos ad raedam nostram devertebat. Periculum erat magnum. Syrus cisium vitare poterat et iam nos omnes sumus incolumes quod Syrus raedam magna arte agebat." Tum Cornelius rogat, "Tune cisium spectabas, Marce, ubi appropinquabat?" "Ita vero, pater!" respondet Marcus. "Omnia observabam. Erat culpa tabellarii, non Syri. Syrus raedam magna arte agebat." Sed Cornelii, magna ira commotus, virgam arripit et raedarium miserum verberat.

No comments:

Post a Comment